profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare
Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir
longo tempore
dixitque Dominus ad me
sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonem
et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum
vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vos
videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim
dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare
vestigium quia in possessionem Esau dedi montem Seir
cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam
haurietis et bibetis
Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum
novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per
quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil
tibi defuit
cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui
habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de
Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum Moab
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas
adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra
eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem
Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et
validus et tam excelsus ut de Enacim stirpe
quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum
Enacim denique Moabitae appellant eos Emim
in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis
atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in
terra possessionis suae quam dedit ei Dominus
surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad
eum
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad
transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec
consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris
sicut iuraverat Dominus
cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum
medio
postquam autem universi ceciderunt pugnatores
locutus est Dominus ad me dicens
tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine Ar
et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra
eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra
filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionem
terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt
gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim
populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut
Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos
habitare pro eis
sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens
Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in
praesens
Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam
Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos
et habitaverunt pro illis
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu
tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere
et committe adversum eum proelium
hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in
populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo
paveant et in morem parturientium contremescant et dolore
teneantur
misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem
Esebon verbis pacificis dicens
transibimus per terram tuam publica gradiemur via non
declinabimus neque ad dextram neque ad sinistram
alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia
tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum
sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae
qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in
terram quam Dominus Deus noster daturus est nobis
noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia
induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor
illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc vides
dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et
terram eius incipe possidere eam
egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad
proelium in Iesa
et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque
eum cum filiis et omni populo suo
cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis
habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non
reliquimus in eis quicquam
absque iumentis quae in partem venere praedantium et
spoliis urbium quas cepimus
ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod
in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae
nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster
nobis
absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et
cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis
universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster